book 1

1.1
Bella per Emathios plus quam civilia campos
1.2
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
1.3
In sua victrici conversum viscera dextra,
1.4
Cognatasque acies, et rupto foedere regni,
1.5
Certatum totis concussi viribus orbis
1.6
In commune nefas, infestisque obvia signis
1.7
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
1.8
Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri,
1.9
Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
1.10
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis
1.11
Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta,
1.12
Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
1.13
Heu quantum terrae potuit pelagique parari
1.14
Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae,
1.15
Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit,
1.16
Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis,
1.17
Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti,
1.18
Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
1.19
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes,
1.20
Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
1.21
Tunc, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
1.22
Totum sub Latias leges cum miseris orbem,
1.23
In te verte manus: nondum tibi defuit hostis.
1.24
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis
1.25
Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris
1.26
Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur
1.27
Rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
1.28
Horrida quod dumis multosque inarata per annos
1.29
Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis,
1.30
Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor