poem 1

1.1
Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
1.2
silvestrem tenui Musam meditaris avena;
1.3
nos patriae fines et dulcia linquimus arva:
1.4
nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
1.5
formosam resonare doces Amaryllida silvas.
1.6
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:
1.7
namque erit ille mihi semper deus; illius aram
1.8
saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
1.9
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
1.10
ludere, quae vellem, calamo permisit agresti
1.11
Non equidem invideo; miror magis: undique totis
1.12
usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
1.13
protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco:
1.14
hic inter densas corylos modo namque gemellos,
1.15
spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
1.16
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
1.17
de caelo tactas memini praedicere quercus:—
1.18
saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
1.19
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
1.20
Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
1.21
stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
1.22
pastores ovium teneros depellere fetus:
1.23
sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
1.24
noram, sic parvis componere magna solebam:
1.25
verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
1.26
quantum lenta solent inter viburna cupressi.
1.27
Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
1.28
Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
1.29
candidior postquam tondenti barba cadebat;
1.30
respexit tamen, et longo post tempore venit,