1
Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
2
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
3
Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
4
si media nox est sive est prima vespera,
5
si status condictus cum hoste intercedit dies,
6
tamen est eundum quo imperant ingratiis.
7
At tandem, tandem—
8
Tandem es odiosus mihi.
9
Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
10
tute tibi puer es, lautus luces cereum.
11
Egon apicularum congestum opera non feram,
12
ex dulci oriundum melculo dulci meo?
13
Nam quo te dicam ego ire?
14
Si tu me roges,
15
dicam ut scias.
16
Si rogitem, quid respondeas?
17
Hoc Aesculapi fanum est.
18
Plus iam anno scio.
19
Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
20
salve, valuistin?
21
Ostium occlusissimum,
22
caruitne febris te herí vel nudiustertius
23
et heri cenavistine?
24
Deridesne me?
25
Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
26
Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
27
numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
28
cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.
29
Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
30
facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?